BRITANNI Primi

BRITANNI Primi
BRITANNI Primi
seu Brittones, ut ait Beda in c. 1. l. 1. de tractu Armoricano, in Britanntam insulam advecti, austr ales sibi partes eius vindicârunt, et suâ linguâ usi sunt. Multo ante Bedam tradidie Caesar in libro 5. c. 12. Bretanniae maritimam partem ab his intoli, qui ex Belgio eo transierant, nimirum ab Atrebatibus, Belgis, Iciis alitsque. Idem et Tacitus scripsit Agric. c. 10. 11. 12. Postea cum ab Anglis et Saxonibus Britannia insula fuisset invasa, magna pars incolarum eius mare traiciens, in ultimts Galliae fimbus Venetorum et Coriosohtarum (seu Curiosolitum; addo et Osismiorum) regiones occrpavit, Placidi Valentiniani Principatu, circa A. C. 441. uti scribit Eginhardus in Annalibus, in rebus an. 786. Regio a Britannis Britannia appellata, ante annos 1200. Hoc est, quod ait Beda in c. 15. l. 1 Britannorum alios fame confectos se in servitutem hostibus dedisse; altos transmarinas regiones dolentes petiisse, videlicet tractum Armoricanum, primas Maiorum suorum sedes. Quorum Britannorum Episcopum nomine Mansuetum an. 461. Urb. Cond. Severinô Consule Concilio Turonico interfuisse ac subscripsisse invenio. Sidonius in l. 1. ep. 7. Arvandi viri Praefectorii fortunam ac casum deflet, qui A. C. 467. per Epistolam Theodorico Regt Gothorum suaserat, ut Imperatorem Anthemium, et Britannos super Ligerim sitos impugnaret, ac cum Burgundionibus iure Gentium Gallias divideret. Horum Britannorum Regulus a Sidonio in l. 3. Epistola 9. Riothamus, a Iordane Riothimus Rex Brittonum dictus, ad reprimendum Euricum Gothorum Regem ab Anthemio Aug. est arcessitus: qui priusquam cum Romanis vires suas iungeret, ab Eurico in Biturigum finibus victus, magnam duodecim millium armatorum partem amisit, et multis apud Dolensem vicum interfectis, ad Burgundiones, gentem finitimam, sociam tum Romavorum et amicam, trans Ligerim perfugit. An Britanni isti postea Francis in Gallia late dominantibus paruerint tributumque annuum pependerint, certosque ab eis fines pactione censûs initiô acceperint, disquisivimus in libro. 6. Revum Francicarum. Nomenoius, Dux Britannorum, a Carolo Calvo defecit, nec solum Venetos, quos Pippinus proavus Calvi ceperat, ditioni suae adiunxit recuperavitque, sed etiam linntem antiquum transgressus (ut ait Adrevaldus) Redonas ac Namnetas urbes regnis Francici occupavit. In Annalibus Bertinianis invenio, filium Nomenoii Regis Hertspoium Regiâ veste et paternae potestatis honore, h. e. paternô Regnô a Carolo donatum esse, additis Redonis, Namnetis, et Ratensi, i. e. Ratiatensi pagô: seu verius earum urbium et pagi expugnationem, ae possessionem ab eo comprobatam. Ex eo tempore Redones atque Namnetes cum Venetis Britannicae ditionis facti sunt, et pagus Ratiatensis vel Ratensis in Pictonibus, Britanniae, a qua flumine Ligere dividebatur, pars esse coepit. Ex quo intelligitur, ante annos octingentos talem ac tantam coepisse esse ex angustissima Britanniam, qualis hodieque cernitur. Ab Britannis eam occupantibus Britannia nomine Britannicô vocata est Letavia, h. e. maritima seu litorea: si credimus auctori libri de Vita S. Gildae, cuius haec sunt verba, Cum pervenisset in Armoricam quandam Galliae regionem, quae tunc a Britannis, a quibus possidebatur, Letavia, id est, litor alts dicebatur, ab eis honorifice susceptus est. Certe auctor est Camdenus, Caesaream et Sarmiam insulas orae Galliae adiacentes, quae Anglorum Regi parent, Lettaw Britannis seu Letavas, h. e. litorales vocari. LLydaw alit scribunt, et linguâ
Britannicâ litoreum significare afferunt. Britannia, qualis nunc est, continet partem provinciae Lugdunensis tertiae sive provinciae Turonensis maiorem, videlicet civitatem Redonum, civitatem Namnetum, civitatem Curiosolitum vel Corisopitum, civitatem Venetûm, civitatem Osismorum, et quatuor alias recentiores in eadem provincia dioeceses. Britanniam Cismarinam vocat eam Eginhardus, in rebus an. 786. ut distinguat a Britannia insula, quae Gallis est transinarina, et maria Britannia nostra Galliae parte divisa; incolas, Brittones ad Occidentem in extrema parte Galliae super litus Oceani residentes, in vita Caroli Magni. Britanniam Gallicanam appellat, vetus membrana Monasterii Rotonensis in Britannia, quod sit portio Galliae Celticae non contemnenda. Gervasius Tisseberiensis ac quidam alii Britanniam Armoricam nominare malunt, propterea quod una fuerit de regionibus, quas olim Armorici obtinuerunt. Unde et Guillelmus natus in Britannia Gallic. Willelmum Brittonem Armoricum ipse se appellavit. Ab nonnullis Britannia minor dicitur; quod Britanniâ insul. multo sit augustior. Marlianus Britanniam citeriorem nuncupare consuevit, uti supra Eginhardus Cismarinam, quod non Gallis modo, sed etiam Italis, Germanis, Hispanisque citra mare ist posita. Britanniam novam vocant tabulae veteres Andicavensis Monasterti S. Sergii his verbis. Annô 1343. mense Iuntô Normannorum ferox natio numerosâ classe advecti, Ligerim fluvium, qut inter novam Britanniam et ultimos Aquitantae fines in Occidnum mergitur Oceanum, ingrediuntur: demum datô classibus zephyrô, ad urbem Nanneticam contendunt. Gregorius Turonicus Episcopus in l. 4. c. 20. et in l. 5. Historiae Francicae c. 16.et alibi passim eam Galliae Lugdunensis provinciam, vel (ut Plinii verbis utar) peninsulam spectatiorem, exurrentem in Oceanum a fine Osismiorum, circuitu 625. millium passuum in longitudinem, in latitudinem 125. ultrae quam Nannetes; nunc Britanniam absolute, nunc et Britannias appellat; incolas regionis Britannos, atque etiam in l. 5. c. 22. Brittones. Eginhardus in Annalibus modo Brittanniam Cismarinam, modo fimpliciter Britanniam in rebus anni 818. similiter vocat, et habitatores Brittones: in anno 799. Brittonum Provinciam. Ambos imitatur Frodoardus in Chronici anno 919. cui dicitur Britannia in cornu Galliae, in ora scilicet maritima sita: incolae Brittones. Gesta Francorum exemplo Gregorti in c. 28. modo Britannias, modo Britanniam; incolas eius Britannos nuncupant, Fredegarius quoque Britannos Iordanes et plerique Historici nostri Brittones: sicuti Britannia in sula Brittannorum nostrorum patria, a Romanis scriptoribus Britanniarum appellatione non raro donata est, a ruso Festo,
ab auctore Notitiae Imperii Romani, ab Aethico in Itinerario, a Prospero, aliisque: et incolae Britanniae insulae a Iuvenale in Sat. 15. v. 111. 124. nunc Britanni, nunc Brittones secundâ syllabâ brevi ac tertiâ dicuntur; Brittones a Martiale l. 11. Epigr. 22. v. 9. secundâ syllabâ longâ, Brittones et Ausonio, Epigr. 109. 110. ac in Notitia Imperii. Equidem observo in priscis codicibus Gregorii Brittaniam et Brittanias, ac Brittanos semper scribi. In codicibus quoque Fredegarii, in Chronici l. 4. et l. 5. Brittanos reperto: pro quo Brittannos et apud Fredegarium, et apud plerosque Historicos nostros substituerunt mendose, cum Britannos, aut potius
Brittanos retineri edique oporterer. Quod ne quis miretur, eâdem plane ratione in Rufi festi Breviario codex Regius, qui est eximius ac venerandae antiquitatis, ubique Brittanias et Brittaniam insulam nobis exhibet, nusquam Britaniam aut Britannias: ut appareat non aliter, quam Brittaniam et Brittanos olim scribi plerumque consuevisse, sive de insula, sive de parte Lugdunensis 3. sermo esset, et utramque tam Brittaniam quam Britaniam, utrinsque incolas tam Brittanos et Brittones quam Brittamos vocari solitos esse. Latinum vocabulum, Brittania, factum ex Graeco insulae nomine Brettania, Βρεττανία, ε, in i, converso; et Brittani ex Βρεττανοὶ Brettani. Nos Britanniam nostram nuncupamus la Bretagne, habitatores eius Brittones, les Bretons. Britannia in superiorem inferioremque dividitur. Inferior Britannia, la basse Bretagne, est circa Montem Relaxum, circa Leonensem urbem, Brivatemque ac Curiosolitas: aut ut aliis placet, a Brivate portu ad urbem Veneros pertinet, Britannia superior, la haute Bretagne, ad amues Uldam et Vicinoniam, atque in finibus Redonum iacet. Argumentum originis, praeter nomen, manet sermonis commercium. Nam inferiores Britanni nostri hodieque eâdem fere linguâ utuntur, quâ Cambri sive Wallenses, et Cornubienses, posteri eorum Britannorum, qui post occupatam a Saxonibus atque Anglis maiorem insulae Britanniae partem, in Damnonia, Venedotia; Demetiaque consederunt. Quoniam autem Britanni saepe Francis molesti erant, et incursiones in pagum Redonicum et in agrum Namneticum crebro faciebant, ideo a Francorum finibus certô limite dividebantur, uti Saxones, et Avares, et Saraceni in Hispania dominantes. Quod Chlodovei Magni abnepotibus Theodebertô et Theodoricô apud Francos regnantibus iam in usu fuisse, docet Fredegarius in l. 5. ac ultimi Chronici c. 20. qui Brittanorum limitem eum vocat. Alii Brittanicum limitem, Marcam Britannicam, et Marcan Brittaniae, ac Marcam contra Brittones nuncupant. Eginhardus Rotlandum illum, priscis scurrarum ioculatorumque carminibus celebratum, Brittanici limitis Praefectum; Widonem quoque Comitem ac Praefectum Brittanici limitis appellat; in anno 822. Comites Marcae Britannicae; in anno 826. illius limitis custodes commemorat, qui fines Britanncos tuebantur, ut ait aucotr Vitae Ludovici Pii Aug. Marchisos Britanmci limitis Lambertum et Rainoldum nominat Adrevaldus Floriacebsis Monachus, Caroli Calvi aequalis, in libri de Miracults S. Benedicti c. 33. Rainaldus autem genere Aquitanus, Nanneticae urbts Comes erat, uti docet vetus tabula Andecavensis Monasterii S. Sergii, ab Argentraeo Chesnioque publicata. Ex quo iudico, limitem Britannicum in civitate Namnetum pagoque vel Comitatu Namnetico ex parte constirisse. Quod et Fredegarius docere videtur his verbis, Chlotharius oppressus per pactionis vinculum firmavit, ut inter Sigonam et Ligerem usque mare Oceanum et Brittanorum limitem pars Theuderici haberet. Ibi enim Britannicum limitem ponit Fredegarius circa ostium Lageris et Oceanum: qui situs Namnetibus convenit, Genti Galliae Lugdunensis, positae inter Ligerim et Vicinoniam amnes ad Oceanum properantes. Et hic quidem erat limes Britannicus a meridie; a Septentrione vero (sicut arbitror) pagus Abrincatinus ad Coetnum fluvium pertinens. Et quoniam de Marca Britannica sermo est, notare convenit, quae veteres rerum Francicarum Annales de Britannis referunt in anno 799. Wido Comes qui in Marca Britanniae praesidebat, una cum socüs Comitibus Brittaniam ingressus, totamque perlustrans, in deditionem
acdepit, et Regi de Saxonia reverso arma Ducum, qui se dediderant, inscriptis singulorum nominibus praesentavit. Nam his se et terram suam et populum unusquisque illorum tradidit. Ex quo apparet Britanniam tum inter multos Duces divisam, et suam cuique regiunculam, suum cuique populum fuisse: quos Duces alii Capitaneos Brittonum, alii, in primis Eginhardus, populi Primores appellare maluerunt; Principes Brittonum Regino, Annalesque Mettenses. Anno 786. Domnus Rex Karolus misit exercttum suum in partes Britanniae una cum nuntio (alias Misso) suo Audulfo Siniscalco: et ibi multos Brittones subiugaverunt, cum castellis et munitionibus eorum, locis palustribus et incisis: et praevaluerunt Franci, et cum victoria reversi sunt, et Capitaneos eorum ad Synodum praesentaverunt Domno Regt apud Warmaciam: sicut in Vita Caroli Magni reperio. Mumtiones illas Britannorum alii firmitates, alii loca firma, i. e. munita nuncupant in rebus anni 786. quas firmitates cum castellis cuncti postponant; apparet firmitatem aliquid minus fuisse castello. Paludibus locisque palustribus multum confidere consuevisse, coque et perfugiô et pugnae locô nonnumquam Britannos usos esse, docet Beppolenus Dax Francorum, qui a Waroco Britanno angustiis viarum et paludibus inclusus, una cum exercitu periit, et Franci in paludibus magis lutô necati sunt quam gladiô prostrati; ut refert Gregorius in Historiae 10. c. 9. Incisa autem, alias incaesa, apud scriptores rerum gestarum et Vitae Caroli Magnis sunt celsi caesarum arborum cumuli, pro vallo ad arcendos hostes per extrema silvarum exstructi. Amm. Marcellin. concaedes eas appellat; Sulpicius Alexander in Historiae l. 3. et Gregorius in l. 3. c. 28. concides, quidam concisas; Gesta Regum Francorum in capitulo 25. combros nomine ni fallor Gallicô, ex quo aliqua apud Nos vocabula sunt composita. nam a combris offensiones Nostri et impedimenta imcombraria nuncupant hodieque, encombriers, incombrare
encombrer, discombrare descombrer seu combros auferre: ruinas etiam aedificiorum, sive tignorum, trabinm et lapidum confusorum acervos, incombros et incombramenta nominant, encombres aut encombremens. Multae autem sunt in Britannia Cismatina silvae, multae etiam paludes, vel stagna maritima minus ut mirum sit, Britannos olim nostros, si quando hostibus irruentibus in apertis campis resistere non poterant, non castella modo et munitiones seu firmitates suae, sed etiam loca palustria, et nemorum suorum ingentes concaedes aut sepra pro receptu habere consuevisse. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide quoque B. Rhenanum Rerum Germ. l. 1. cum Notis Ottonis ICti ut et hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • De Situ Britanniae — This article discusses the forgery that was falsely attributed to the historical Richard of Cirencester. For the historical person, see Richard of Cirencester. De Situ Britanniae   Author(s) …   Wikipedia

  • Late medieval philosophy, 1350–1500 — Zénon Kaluza INTRODUCTION No fact in philosophical or other history underlies the commonlymade division of fourteenth century philosophy around the year 1350, except perhaps the Black Death of 1348–9, which overcame the Oxford masters and… …   History of philosophy

  • CRETA — I. CRETA Herodoto, l. 2. ubi de more Aegyptiorum Sacerdotum, quem in probando bove sacrificiis apto solebant usurpare, γῆ σημαντρὶς dicta est, quod eâ literas signari antiquissimis temporibus in usu fuit. Servius, ad illud l. 6. Aen. v. 321.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DII — ingenii ab Unius notitia exerrantis figmentum, tot fuêre apud Gentiles, quot deprehendêrunt vel usui suo, vel terrori, vel admirationi apta instrumenta; omisso Eo, qui solus horum Auctor, naturâ suâ invisibilis, per visibilia haec sua opera ipsis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ROMA — I. ROMA Latii in Italia urbs, de cuius origine et conditore diversa legimus apud auctores. Receptissima opinio est, a Romulo et Remo fratribus conditam fuisse, unde et nomen acceperit, an. primô septimae Olympiadis, teste Dionysiô Halicarnasseô,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”